- CULMEN
- CULMENtitulus honorarius summorum Magistratuum, in utroque Codice. Alias proprie aedes pastoralis et rustica, quod illae culmô integi consuevêre. Virg. Ecl. 1. v. 83.Et iam summa procul villarum culmina fumant.Manilius, l. 4.At nisi Fata darent leges vitaeque necisque;Roma casis enata foret, pecudumque MagistriIn Capitolinos auxissent culmina montes.Prudentius in Diptochaeo, n. 4. v. 13.Hospitium hoc domini est, ilex ubi frondea MambraeArmentale senex protexit culmen etc.Inde ad aliarum quoque aedium fastigia, Templorum inprimis denotanda, translata vox. Papin. Statius, l. 9. Theb. v. 194.----- ----- seu iam sub culmine fixusExcubat, antiquo seu pendet gloria luco.Et aedificiorum praecipuorum. Unde idem de incendio Romae vorba faciens, a Nerone patrato, l. 2. Sylv. 7. v. 60. ait:Dices culminibus Remi vagantes,Infandos domini nocentis ignes.Ubi qui culminum nomine intelligat, docet Sucton. in eo, c. 38. Tunc praeter immensum numerum insularum, domus priscorum Ducum arserunt, hostilibus adhuc spoliis adornatae, Deorumque aedes ab Regibus, ac deinde Punicis ac Gallicis bellis votae dedicataeque et quidquid visendum atque memorabile ex Antiquitate duraverat. Hinc porto ad hominum praecipuos extensa, ut diximus. Est autem Culmus, unde Culmini nomen esse diximus, ab Aeolico κόλομος pro κάλαμος, proprie qui spicam fert; quidam vero sic stipulam cum ipsa spica vocant, ut contra alii spicam appellant, cum ipso culmo. At hodie Culmum dicimus stipulam, quae in segete remansit, e quo desectaesunt spicae. Unde verbum culmare, de his qui culmum cum radice evellunt. Salmas. ad Solin. p. 362. Vide quoque infra in voce Stipula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.